monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 4
Accedite ergo ad eum in obtritione cordis: quoniam prope est omnibus qui obtriverunt cor, et ipse vos humiles spiritu salvos faciet . Certatim accedite, ut illuminemini. Estis enim adhuc in tenebris, et tenebrae in vobis. Eritis autem lux in Domino, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Confortamini saeculo, reformamini Deo. Babylonicae captivitatis vos aliquando iam taedeat. Ecce Ierusalem mater illa coelestis, in viis hilariter invitans occurrit, et obsecrat ut velitis vitam, et diligatis videre dies bonos, quos nunquam habuistis, nec unquam in hoc saeculo habebitis. Ibi enim deficiebant, sicut fumus, dies vestri: quibus augeri, minui; et quibus crescere, deficere; et quibus ascendere, vanescere fuit. Qui vixistis peccato annos multos et malos, desiderate vivere Deo: non multos annos quandoque finiendos, et ad intereundum in umbra mortis currentes; sed bonos, et in veritate vivacis vitae propinquos; ubi nulla fame, nulla siti lassabitis; quia cibus vester fides, potus sapientia erit. Nunc enim in Ecclesia in fide benedicitis Dominum: tunc autem in specie affluentissime rigabimini de fontibus Israel.